

Epistola I ad Corinthos*
Caput 15: Versus 35
Sed dicet aliquis.Hactenus per rationes probavit resurrectionem mortuorum, modo per ipsam rerum naturam posse fieri ostendit; quasi dicat per haec probatur: sed tamen aliquis depravatus sic loqui posset, quasi mortuorum resurrectio per naturam fieri non possit:Et si resurgent: qualive corpore,quasi dicat: Non poterit aliud esse quam modo, id est passibile et mortale. Respondet Apostolus:Insipiens,id est qui non attendis quod quotidie vides in grano.